Song of Solomon 7

Dum Ecclesia monet Synagogam, ipse Redemptor annuens hortamentis illius, se effectum daturum promittit. Elias enim et Enoch in illis convertendis non laborarent, nisi divinis Scripturis et apostolicis testimoniis certitudinem conversionis eorum haberent. Quasi diceret: Doles de incredulitate Synagogae; sed scias in proximo convertendam, ut in ea jam non appareat infidelitas, sed opera spiritualium agonum, et virtutum. In praemissis descriptionibus est descensus a superioribus ad inferiora, et superiorum tantum fit commendatio membrorum. In hac commendantur etiam inferiora, et ab inferioribus ascenditur ad superiora; ut ostendatur, quod illa Ecclesia in novissimo, ex illis ante reprobis convocata, habebit tamen membra superioribus non imparia; in qua fit mentio gressuum, quia non in otio futura, sed ad certamen processura, primam pulchritudinem ex certamine ostenditur habitura. Primo operum constantiam et mortificationem voluptatum in ea laudat: Haec dicens ad laudem ipsius Ecclesiae conjunctae ex dulcedine se convertit, ut Judaei facilius convertantur, et Ecclesia de illis convertendis plus laboret. Recte post gressus calceatos, junctura femorum laudatur: quia per ministerium praedicantium perficit unanimis conjunctio credentium populorum. Mundissima, cum jam non dissentiant hi ab illis, sed in omnibus conveniant: et operum attestatione clarescant. Quae conjunctio, arte inscrutabilis consilii ordinata est: quis enim novit quare Deus usque ad illud tempus Judaeos excaecaverit. Id est, ineffabili largitate firmata conditoris. Illi etiam inter molles, qui gignunt, etsi mundo licite haerent, tamen bene annuntiant. Id est, infirmitas nostrae mortalitatis fit quando infirmitatem nostram in nobis experti, ut alii per nos recognoscant, laboramus, vel aliquando eleemosynas damus. id est rotundus et perfectus: qui enim ob id dat potum sitienti, vel calicem divini verbi porrigit erranti, ut a Deo remuneratore vel terrenam sapientiam exspectet: hujus crater non est torno factus, quia opus misericordiae, quod fecit, non causa suae fragilitatis erigendae ad Deum fecit, sed terrenam mercedem requirit. Venter noster est cum memores nostrae fragilitatis, fructus bonorum operum, quibus perpetuo reficiamur, in praesenti vita nobis praeparamus. Quamvis sit inferior gradus, tamen triticea refectio erit Deo, quia in imo multi, in superiori pauci, non tamen dicimus in imo, id est, in peccato. In imo latior, in summo angustior crescit. Sic et in nostris actionibus, quae quanto altioris sunt meriti, tanto pauciores sui operarios inveniunt. In inferioribus plures sunt operarii. Multi de possessionibus eleemosynas tribuunt, pauci sunt qui possessiones relinquunt. Possunt in eleemosynae, quas pauperibus erogamus, intelligi, et bene post membra sponsae acervo tritici comparantur, ut et potum et panem pauperibus dare signetur, quod et de corporali et spirituali refectione aeque potest accipi. In apertis est doctrina poculum, in mysteriis est panis. Cum omnia bona, quae agimus, gratia videndae aeternae claritatis gerimus. Et per hoc insidianti inimico aditum nostri cordis circumquaque obstruimus. Quia doctores rudium non sua praedicant, sed ex eloquiis utriusque Testamenti sumunt quae ab uno auctore sunt edita: ut ipse unus pastor ex duobus gregibus ovium unum ovile impleat; qui comparantur, quia mundum est animal, visu et cursu insigne, et findens ungulam, quod ad discretionem boni et mali pertinet; et ruminat, quod post discretionem est faciendum; gemelli propter unam concordiam. Id est, illi per quos vox exit, et esca in corpus trajicitur, qui sunt quia et exemplo vitae muniunt alias, et decorant. In enim candor notatur. Qui arcana inspiciunt, ut possint in aperto proloqui, qui fluenta doctrinae auditoribus non cessant, sicut in civitate semper aquis abundantes, copiose populo in introitu ipsius civitatis aquam ministrant. Et bene dicuntur aquae esse civitatis, quia nemo potest Ecclesiam ingredi, nisi prius aspersus aqua doctrinae et baptismi. Unde in introitu templi Salomonis erat mare aeneum, ubi sacerdotes intraturi lavabant manus et pedes. Continentes multas aquas sapientiae et doctrinae, ad potandum eos qui erunt in persequente Antichristo, quae piscinae sunt in illa plenaria introitione utriusque multiplicitatis, quae erit Cautissimi discretores boni et mali, sicut et per nares odor vel fetor discernitur, quos nulla fallit hypocrisis, et eminentissimum tenent locum. In monte idcirco ad speculandum ponitur, ut hostes, qui veniunt, longe videantur: sic praedicatoris vita semper in alto debet firma permanere, ut incursus malignorum longe prospiciat, ut culpam, priusquam veniat, deprehendat. Damascus metropolis Syriae, quae multa mala intulit Israeli, et etiam captivavit: per hanc omnis multitudo daemonum, vel nequam hominum signatur. Mens tua, quia regit totum corpus cogitationum, est alta, ut mons per conversationem vitae, et talis mons, qui habet scientiam circumcisionis, non in ablatione carnis, sed superfluitatum cordis. Cochleae maris ferro circumcisae, lacrymas purpurei coloris emittunt, quibus collectis tinctura purpurei coloris conficitur. qui purpuram regis suspiciunt, sunt praecordia fidelium. Lana quae intingitur, ut indumentum regis efficiatur, est humilitas in patiendo, quae quando constanti corde virtus humilitatis, et continua Dominici cruoris memoria ad tolerantiam animatur. Semper purpuram veri regis, id est passionem, in memoria habentes, et ad imitandum parati, ut cum Christo resuscitentur. . Quia Ecclesia in certamine praesentis vitae gaudia futurae vitae praegustat, subditur: Haec est rectitudo bonae operationis, quae ad terrena despicit incurvari, totam se ad coelestia erigit, et in certamine posita tendit ad bravium, quo finito agone, victrix donanda est palma. In inferioribus aspera est, sed desuper pulchra est, et fructum gerit. Sic Ecclesia in terra asperos tolerat labores, sed sperat in coelo se accepturam praemium. Palma conservat folia: sic Ecclesia, variante saeculi statu, eadem tenet fidei sacramenta. Id est, magistri, qui pro capacitate audientium suam temperant doctrinam, et unumquemque ad sublimia Psal. 35., et corda exhilarant. Quasi diceret: Et quod tales habet doctores, tam discrete praedicantes, non est tui meriti, sed donum meum, quia id est, dedi Ecclesiae augmentum virtutum, donec ad perfectum veniat, et id est, ita confortabo et multiplicabo virtutes in eis, ut nullo modo possint decidere, donec ad maturitatem perveniant, et per hoc erunt cypri, quia illi, qui parva norunt, si benivole nuntiant interdum potiore sapientia debriabuntur. Quasi, insistendum est ad conversionem Judaeorum, quia tam pulchra conjunctio est secutura, et quia pro eis maxime passus sum, quia eos salvandos provideram. Fructus Crucis, potest dici resurrectio, et ascensio, adventus Spiritus sancti, et salus mundi: et per haec doctores sunt debriati et confortati. Odor malis, guttur vino comparatur: quia mala, ex novitate, vinum ex vetustate laudem consequitur. Sicut vinum malo praestat, ita praestat praesens allocutio Ecclesiae ipsi famae quam de illa potest audientium sermo disseminare. Odor in gutture, vox praesentis doctrinae. In odore fama absentis designatur: et ideo vino illa propter fragantiam virtutum, haec malis ob suavitatem absentis famae comparatur. Verbum, quod in ore meo dilectus posuit, tantae est sublimitatis, quod non per alium quam per ipsum sponsum mundo debuit praedicari: quia non est alius inventus, et ab illo susceperunt alii, Christus quasi potavit, quia, docente divinitate, cito in perfectione scientiae profecit, et libenter passionem sustinuit, membra non eodem modo. Dum sponsus laudat guttur sponsae, illa intelligens in gutture verbum, per quod salus datur mundo, designari: ex magno amore verbum dispensare volens, rapit verba ab ore sponsi, ille vino optimo eam comparavit, haec subjecit, Non ita facile ad potandum, quod ille prius orans aliis porrexerit, sed cum labore et studio meditandum. Totum studium meae servitutis et devotionis ad ipsum refero, et in praesenti vita, ne laborando deficiam, me adjuvat: et in fine secum ad gaudia recipiet. Ego prius exsul a Deo, ab omni errore ad Deum conversa sum, ut civis et domestica, et ipse prius humano generi iratus ad me est conversus, naturam meae mortalitatis indutus. Qui assumptam pro me humanitatem in coelo locasti, per praesentiam divinae gratiae visita me: ut in agrum mundi semen verbi tui possim spargere, et villas cohabitationis in unam fidem constituere. Ecclesia videns quod nec ad bene operandum, vel egrediendum per se sufficit, nec in bono persistere, vel auditores quantum profecerint discernere, implorat auxilium. In Christiani; in pagani; in Ecclesiae; in fides; in virtutes; in malis Punicis, martyrium designatur. In his singulis sponsa dilecti sui praesentiam quaerit. Quia nox infidelitatis transiit, et lux fidei apparet, procedens ex matutina resurrectione Christi: ab ipso mane resurrectionis laboremus, in inspirando, et ego praedicando. Ut ego, qui paedagogus sum parvulorum, possim discernere eos, qui acquisiti sunt, quomodo se habeant, quantum proficiant: ut qualiter nutriendi sint, intelligam. Non est intuendum, si vineae florent, sed si flores ad partum fructum convalescant; quia mirum non est, si quis bona inchoet, sed valde mirabile est, si intentione recta in bono opere perseveret. Id est ubi ad videndas vineas, et mala si floreant, venerimus in tuum obsequium: et facta et dicta meorum praedicatorum exhibebo ad similitudinem sedulae nutricis. Merito invocat sponsum ad auxilium praedicationis, ubi praedicatores praecipuis flagrant virtutibus. apostoli et eorum successores. id est virtutes illorum, quae sunt aptae medicamentis: quae contra sollicitudines mundi adducunt quietem, quae nauseam verbi Dei excludunt, quae vitia ab hominibus sine dolore excidi faciunt, quae proferunt id est Ecclesias, suaviter redolentia in confessoribus, similia malis Punicis in martyribus: quia exemplis majorum minores confirmantur. Vel servavi, id est intellexi omnia praecepta et testimonia, vel promissiones utriusque Testamenti a te esse datas, vel, omnia poma, id est justos utriusque Testamenti per te solum incarnatum justificatos cognovi.
Copyright information for VulgGlossa